PHOENICE

PHOENICE
I.
PHOENICE
insula parva maris Aegaei, Sigaeo promuntor. obiecta: et oppid. Epiri mediterraneum inter Antigoniam et Hecatompedum, Polyb. Liv. l. 29. c. 12. Ptolem.
II.
PHOENICE
regio Syriae maritima, inter reliquam Syriam ad Boream, Eleutheriô fluv. disterminante, et Palaestinam ad Meridiem, Chorseô fluv. ab ea divisa; Misere terraemotu afflicta est, A. C. 446. cum paulo ante Simeon Monachus, flagellô arreptô, columnarum, quae in foro erant, compluribus percussis, clamâsset: State firmiter, brevi namque saltandum vobis erit. Laetus Comp. Hist. Univ. Hîc Tripolis, Byblos, Tyrus et Sidon, urbes quondam clarae. Populi Phoenices, apud Poetas Pygmalionaei, et Agenoridae, quos Iosephus, l. 1. Α᾿ρχαιολ. contra Apion. auctor est invenisse Geraecas literas. Sane Lucanus, l. 3. v. 220.
Phoenices primi (famae si creditur) ausi
Musarum rudibus vocem signare figuris.
Phoenices, interalia, de nimio cauponandi studio apud Pindarum notantur. Unde adagium, Phoenicum more, de compensatione quae fieri solet de manu in manum; quod fit, ubi res est cum homine incertae fidei, Sic enim caupones faciunt, manu dantes simul et recipientes. Fuêre et astuti ac insidiosi, ut adagium ab illis prodierit apud Diogen. et Suidam: Phoenicum pacta, in vafros et astutos, quales fuêre Phoenices, qui hospitiô terrae per diem et noctem impetratô, iussi abire, responderunt, illum diem et noctem nondum praeteriisse. Phoenices primi mercaturam exercuisse feruntur, uti ex Sophocle legitur. Dionys. v. 904.
Οι μὲν ἐπ᾿ ἠπέιρῳ, τοίπερ Σύριοι καλέονται,
Οἱ δ᾿ ἁλὸς ἐγγὺς ἐόντες ἐπωνυμίην Φοίνικες,
Τὠν δ᾿ ἀνδρῶν γενεῆς οἱ Ε᾿ρυθραῖοι γεγάασιν,
Οἵ πρῶτοι νήεςςιν ἐπειρήσαντο θαλάςςης,
Πρῶτοι δ᾿ ἐμπορίης ἁλ ιδινέος ἐμνήσαντο,
Καὶ βαθὺν οὐρανίων ἄςτρων πόρον ἐφράςςαντο.
Herculi coturnicem immolabant, quod nidore illius is vitae redditus fabulose referatur, apud Athen. l. 9. Unde conturnix Herculem, Proverbium apud Zenodotum. Abundabat haec regio murice, gypsô, gentianâ, lillis, myrtis, et circa Orontem myrrhâ; ostrô maxime Tyriô nobilis, Ferrar. Nunc secundô locô (inquit Bochart.) se offerunt Phoenicum navigationes, qui paulo post aetatem Mosis a Iosua et Israelitis et patrio solo pulsi, primo in Phoenices litora, mox per totum mare Mediterraneum coeperunt se diffundere, et in multis Europae, Asiae, et Africae locis colonias disseminare. Partem in Africam concessisse colligere est, ex Procopii Vandalicis, ubi meminit columnarum in Africa Tingitana erectarum cum Phoenicia inscriptione: ΗΜΕΙΣ ΕΣΜΕΝ ΟΙ ΦΥΓΟΝΤΕΣ ΑΠΟ ΠΡΟΣΩΠΟΥ ΙΗΣΟΥ ΤΟΥ ΑΗΣΤΟΥ ΥΙΟΥ ΝΑΥΗ, H. e. Nos ii sumus qui fugerunt a facie Iosuae latronis filii Nave. Phoenices scripserant, ut fas est coniectare Gap desc: Hebrew. Iidem navibus pugnare, regiô iure uti, vicinos s biugare, etc. alios docuerunt: in omni exercitiorum genere dexterrimi. Strabo, l. 16. Plin. l. 5. c. 12. Ioseph. in Antiq. Cluver. l. 5. intr. Geogr. Phoenicum porro vel Phoeniciae nomen, sit licet pervulgatum, obscurae tamen est originis, et perincertae. Sunt qui ἀπὸ τῶν φοινίκων. a palmarum copia Phoeniciam dictam volunt; alii a colore Rubri maris, unde scil. in Syriae litora migraverint primi Phoenices; alii a purpurae colore puniceo, cuius Tyri magnus proventus; alii καρὰ τὸ φόνος, a caedibus quibus fuerint olim impense dediti; alii a Phoenice Tyrio, cuius in poetarum fabulis multa mentio. Plerique recentiorum nomen Hebraeum esse putant, a Graecis interpolatum, quod quidem Scaliger Pinchas, Fullerus Paneck, alii Pannag, scribi volunt, nullis auctoribus freti: Cum Hebraeus scriptor vetustus nullus exstet, qui Phoeniciam vel Phoenices his nominibus appellaverit. His igitur omissis, Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 1. Phoenicum vocabulum Graecum esse non diffitetur; sed quomodo Graecae sunt tot populorum, urbium, fluminum nomenclaturae, quas ex Hebraea lingua desumptas Graeci ad suae typum sic effinxerunt, ut viderentur apud se natae. Ita ex Moph fecêru Memphin; ex Bosra, Byrsam; ex torrente Iabboc, Iobacchum; ex torrentibus Kedron, et Kison, torrentes τῶν κέδρων, καὶ τῶν κισσῶν, i. e. cedrorum, et picarum. Eâ plane ratione Phoenicum vocem a Graecis effictam fuisse putat vir magnus ad instar Hebraicarum phene Anak, ac si filios Anak, vel Anacaeos dixeris. Item Φοίνικες, γένος τι Α᾿θήνῃσιν, teste Hesychiô. Vide Meurs. Attic. Lect. p. 311. Nic. Lloydius. Phoenicia Baudrando alias pars erat Syriae: Duplexque fuit, Propria, ubi Tripolis, Botrys, Biblus, Berytus et Sidon: et Phoenicia Libani, seu Damascus, Heliopolis, Abyla Lysamae, et Caesarea Paneas. Coeterum, Philosophia quoque gentis magni olim nominis fuit, quam a vicinis Hebraeis hausisse identur, quamvis et traditione non pauca reservârunt: A' Sidone, filio Chananan nepote Chami, Noachi pronepote orti. Sacerdotum operâ in Historia scribenda usi leguntur, apud Iosephum contra Apion. l. 1.
qui et quaedam ex Tyriorum Annalibus citat. De Theologia illoru, Phoeniciâ linguâ scripsit Sanchuniathon Berytius. qui. antiquior temporibus Troianis, quippe circa tempora Gideonis Israelitarum Iudicis, cum quo amicitiam coluisse dicitur, florens. Vide Porphyrium Tyrium. l. 4. sontra Christ. et ex eo Eusebium Pamphil.
Praep. Euangel. l. 1. Iisdem multa Graeci debent, namque literas ab iis per Cadmumaccepêre, unde φοινίκια γράμματα, i. e. Phoeniciae literae. Vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 10. Arithmeticen quoque, ut et alia. Phoenix etiam Ochus fuit, ut est apud Laertium in praefat. et Thales, qui Ionicam Philosophiam condidit, a Phoenicibus traxit originem, five cum patre Neleo inde Miletum commigrârit, atque ibi civis adscitus fuerit, ut nonnullis proditum esse notat Laertius: Sive Mileti ortus fuit sed e Phoenicia oriundus, ut alii malunt. Imo et Pherecydes, Pythagorae praeceptor, qui Thaletis fuit aequalis et auctor sectae Italicae, sua hausit ex occultis Phoenicum libris, ut ex Suida discimus: nec desunt, qui putent dici Syrum, ut Strabo eum vocat, non a Syra Cycladum una: Sed Syriâ regione Asiae inclitâ, cuius pars Phoenice. Etiam oriundus inde Zeno, princeps Stoicorum, cum Cittium, Cypri oppidum, ubi is natus, Phoenicas habuerit incolas, Laertius in Zenone; quam ob causam non raro Phoenix, Poenus, Poenulus, dictus est, teste Suidâ, et de eodem Cicero de Finibus, l. 4. c. 20. Tuus ille Poenulus, ait, (scis enim, Cittiaeos, clientes tuos e Phoenicia oriundos) verba versare coepit. Phoenices etiam ex eadem Secta postea, Antipater Sidonius, Diogenis Babylonii auditor ac successor; et Antipater Tyrius, Catonis Uticensis Praeceptor. Gerh. Ioh. Voss. de Philosophorum Sectis, c. 1. a §. 24. usque ad finem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Phoenice — (Ancient Greek Φοινίκη) in Greek antiquity was the location of the Peace Treaty [Hannibal s War: A Military History of the Second Punic War by J. F. LazenbyISBN 10: 0806130040,1998,page 178, ... the two belligerents with peace proposals, both… …   Wikipedia

  • Phoenice — (gr.: der Phönizische) steht für: Phoinike, eine antike Stadt im heutigen Albanien Phoenice (Provinz), eine römische Provinz im heutigen Libanon Polarstern, der hellste Stern im Sternbild Kleiner Bär …   Deutsch Wikipedia

  • Phoenice — Alpha Ursae Minoris α Ursae Minoris Étoile polaire (Polaris) Données d observation (Époque J2000.0) Ascension droite 02h 31m 48,7s Déclinaison +89° 15′ 51″ Constellation Petite Ourse …   Wikipédia en Français

  • Phoenice (Titularbistum) — Phoenice (ital.: Fenice) ist ein Titularbistum der römisch katholischen Kirche. Es geht zurück auf einen untergegangenen Bischofssitz im griechischen Ort Phoinike in Epirus. Der Bischof von Phoenice war dem Metropoliten der Kirchenprovinz… …   Deutsch Wikipedia

  • Treaty of Phoenice — The Treaty of Phoenice, also known as the Peace of Phoenice, was a treaty [Hannibal s War: A Military History of the Second Punic War by J. F. LazenbyISBN 10: 0806130040,1998,page 178, ... the two belligerents with peace proposals, both were more …   Wikipedia

  • Thales Phoenice — Datenbanklinks zu Polarstern / α Ursae Minoris Dreifachstern Polarstern (α UMi) …   Deutsch Wikipedia

  • ФИНИКА —    • Phoenīce,          Φοινίκη, военный торговый город в эпирской области Хаонии, на север от Буфрота, после падения царства молоссов самый богатый город Эпира и главный город целого союза городов; н. Финики. Liv. 29, 12. Polib. 2, 5, 8. 8, 4.… …   Реальный словарь классических древностей

  • PHOENIX — I. PHOENIX Agenoris filius, Cadmi frater, qui Phoenicibus imperavit, a quo Phoenicia, ut quidam volunt. Frater fuit Cadmi, Cilicis et Europae, quam Iuppiterrapuit. Solinus tamen Cilicem facit Phoenicis filium, c. 38. quemadmodum Europam eiusdem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • First Macedonian War — Infobox Military Conflict conflict=First Macedonian War partof=the Macedonian Wars caption= date=214 BC 205 BC place=Macedon and Illyria casus=Demetrius of Pharos s incitement; Rome distracted by Second Punic War result=Stalemate; Peace of… …   Wikipedia

  • Liste der römischen Provinzen ab Diokletian — Karte des römischen Reiches um 395 Die Liste der römischen Provinzen ab Diokletian stellt tabellenartig die wesentlichen Informationen zur Entwicklung der römischen Regionalstruktur nach der Verwaltungsreform des Kaisers Diokletian bis zur… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”